Qui Simus

Paulus Villaoslada

Sumus homines qui linguam Latinam amamus. Infeliciter nostro tempore solum possumus exercere hanc linguam oraliter in seminariis internationalibus et ubi sint Circuli Latini.

Sed obstant, quod neque in omnibus locis sint Circuli neque omnes consumere pecuniam et tempus peregrinando possint.

Ergo creare nova media necesse est. Ad hoc propositum utile esse posse programma Skype putamus.

Initio hoc consilium inter participes societatis “Grex Latine Loquentium” natum est sed paulatim magis magisque nomen suum dederunt alii et cultores linguae Latinae vel historiae Romae vel litterarum amantes vel philologi…. . In diversis nationibus quoque multi habitamus et dissimilis est quoque nobis gradus cognitionis linguae Latinae.

Inter nos quoque bene accipimus tirones et volumus illos adiuvare.

Quapropter timor errandi non impediat quominus sermonem latinum conferatis. Omnes bene scimus facile non esse latine colloqui. Initio est difficile, negandum non est. Sed postea ex tali exercitatione peritiores et facundiores eritis et gradatim mendae minuent et rectius dicetis et praecipue litteras classicas ipsas melius intellegetis hac ratione, scilicet viva. Insuper est valde iucundum amicitias latinas colere, quod nonnumquam accidit. Ceterum haec exercitatio beneficium affert et ad doctos et ad imperitos. In nostra quidem sodalitate invenies homines ambobus condicionibus.

 

 

[Prima] [Qui Simus] [English] [Espanol] [Sodales] [Circuli Latini] [Nexus] [Scripta] [Conventus] [Cursus] [Graeca Antiqua] [Nuntii] [Epistolae] [Carmina]