Carmina

LATIN

ENGLISH

“Thyonianus Puer” - Caravaggio - c1595

“Bacchus et Ariadne” - Titianus - 1520-3

SALEII RVSTICI

Baccheia laus

sive

Barberia vinorum domina

a Maximo Apollinari Curtione

vel Massimo Scorsone scriptum

Ieiunis nil scribo ; meum post pocula si quis

Legerit, hic sapiet.

Sed magis hic sapiet, si dormiet, et putet ista

Somnia missa sibi.

Avsonii Bissula, II 7-10

 

Laudes ordiar unde tuas, Liber pater ? Vnde

Dulcia quae dextro largiris munera nobis

Numine, Bacche ? Mihi quis cymbala garrula dabit ?

Quisve Mimalloneum typanum ? Quis, plectra corymbis

Exornata ferens luteis, hederave decora ?

Quis madidas, inquam, Satyris praebebit avenas

Instructo Phoebi thiaso, quo dignius, Euhan,

Dicatur sincera tui, bona vina, puella,

Blandaque ? Nunc Ariadna recens, eademque veterna

Per villas hilaris igitur, perque arva choreis

Hic celebranda diu resonet, meritoque canenda.

Eia, agite, o vates tremuli, mustoque rubentes,

Ebria pampineis iam vincti tempora sertis :

Miti plaudamus thyrsigeroque deo.

Is, nigros adflante suis Titane racemos

Ignibus, et firmos, hac renovatur humo,

Quae gelidas sumens propriis ex collibus auras

Princeps Ausonii ius capit illa soli.

Nysia quisque ideo iuga vitea rite frequentat,

Ardua quisque colit, candida Cirrha, tua :

Vmquam Brisaeo si corda quis excitus oestro

Arida purpureo proluit ora lacu,

Fontem sancta licet valido quandoque Lyaeo

Musa caballinum misceat ipsa suum ;

Manantem gravidis si quis, minitante capella,

Palmitibus laticem, frondiferisque sitit,

Corniger, observans, iuvenis, sollemnia mecum,

Cismontane Eleleu, festa, bimater, agat,

Paelicis atque undae, vel amicae. Nempe vocari

Vxor enim nolit, quae mage more procax

Quam consors thalami verecunda, modestaque vultu,

Cum neu casta nimis, neve pudica quidem,

Numinis ista comes Bromii sit ; at improba contra,

Acris, sed fervens, et generosa satis,

Rixas quae temere, quae iurgia conserit audax,

Tandem quam taedet semper honesta loqui.

Exsultat tamen haec rapide, seu motibus ardens

Mannus ut indomitus, sive iuvenca furit ;

Saepius et pugnax, et ad oscula prompta, virago

Vt solet, ac fraudes ; quae petulante manu

In densos hostes, et in agmina caeca tumultu

Irruit. Haud aliter barbara Barberia :

Numquam scilicet hic, ubi lutosum

Consuetis Tanarum, sative Lyseu,

Ambis vitibus, et ferace silva

Clivos non procul Alpium virentes

A radicibus, atque cara nobis

Verna rura tegis libens Iaccho ;

Numquam, credite vos mihi, sodales,

Qui plus quam trietericis diebus

Non Cadmeia sacra, nec tumentis

Atrox quae litat Ismari caterva,

Quin Tirynthia paene, Graio saltem

Saltu qui vocitatur arbitrante,

Nobiscum nihilominus iocosa

Inter vina piatis, alterutrum

Divum commemorantibus bibacem ;

Numquam, quo brevius loquar, salutem

Optatam, peregrine, plurimamque

Accito rudibus tibi propinat

Hinc de nectare poculis colonus,

Nec migrantibus insitiva nostro

Tum vindemia fiscinis triumphat

Ex campo, rubicundulae fragranter

Vdo sub pede cum teruntur uvae

Quas non, Euhie, ni suas favente

Agrestis populo, domesticasve

Magni pendit, et aestimat voluptas.

Harunce porro semper excellentium,

Vt fama iam nunc, nec domi modo, tenet,

Exstant et imae quae putantur vineae

Adhuc magis, fatebor, at sententiis

Inanibus, quam tot sorores inclutae,

Liquente quarum gloriari sanguine

Prisci superstes suevit autumni cadus,

Seu de tenebris pinguibus cellariis

Surrectus, alto sive de fumario

Opipara lautum, par ut est, convivia

Intellegentis missus in dapes chori ;

Sed vina venis effluunt ex his quoque,

At copiose, vilioribus licet :

Temeta, dico, pluribus praestantia

Quae procreare est botryo potis suus,

Vineta fusca cuius e ferrugine

Laete gravescunt, indiges Sabazie,

Acinis repleta ravidis, vel ob situm

Canis, amictu ceu pruina livida

Velante ; quare fertur uvam ludicre

Ahenobarbam vilicum cognomine

Risisse quondam vulgus. At subrusticis

Tamen racemos more praesumptis sinas

Quaecumque signis plebs eosdem nuncupet

Alacris ore, vel dicax quo vult modo,

Cum cis profundum, tum Padi trans gurgitem :

Fecundus ergo vernulis lasciviat

Vbique linguis annus ut, vinariis

Probe paratis torculis, ac doliis,

Suo Pusillas iure Vercellae legant,

Gaudensque calcet Vespulas Novaria,

Astense nec non omne Barbigeras ferat

Illas onustis corbulis bacas nemus.

Ceterum, iucunda quaeque vitis huius ubera

Sponte quoviscumque terra gestitat vocamine ;

Omnibus verum priore mysticam servantibus,

Vt decet, ritu loquellam, deque consuetudine

Absque fastu, sed gravem, nec caeremoniis sine,

Nuper exuta tametsi crederis de nebride

Suave Lenaeis odoros compta gemmis traduces

Diva, nostratisque lictis praeses agri Massicis ;

Sive vallium potens, seu Bassaris libentius

Horrida, et vinale numen, et merum exorabile

Graeca cui cessare multa, cui Falerna non pudet,

Cui, nigerrimis oborta pardalis cubilibus

Ceu paternis ipse quondam Bacchus incunabulis,

Exhibet florens honorem, cui tremens habet suum

Omnis aetas, atque sexus : tot meracior loris

Tu Thyonianus, tuque iubilaris Barbera.

Non opes, Hermi fluenta, flagitamus, Lydiis

Indicam pompam canentes tibiis ; Eribromon

Immo contra nostra spumant simplicem praecordia,

Humidoque eius calemus igne. Mox at vos, precor,

Huc, Hyantiae puellae, convolate praepetes

Quotquot, alma turba, Dirce vitreo lavat sinu ;

Huc, strepens canore coetus, huc adeste, Tmoliae

Saepe blandiente mulsae virgines Favonio –

Nonne nam deum sequestris praedicandum fontibus

Esse, dicite, o Napaeae, more turbidum ferunt ? –,

Haec ut, hispidi satillum si piget vocabuli,

Libero cantetur una cum secundo Libera :

Crine nitens, acinosque rubidae

Turgidis parentis

Visceribus sata, Maenas agilis,

Fortis, et petulca,

Quae bona symposiis et epulis

Praesul, atque princeps

Nyctelio tua pectora domas

Aculeo, movesque

Lassa modo cruciatibus, edax

Aestuante cura

Cum dolor ingreditur iecinori,

Modo ferocis acta

Vel stomachi iaculis, vel odii

In homines, deosve.

Te quoniam mediante facile

Quisque, si profari

Fas, sibi conciliatur animus

Nyseo iuvante,

Quin teneris properante Charitum

Osculis abuti.

Sic igitur, comitata Venere,

Atque sicciori

Palladis invidiosa minime

Tu sagacitati,

Pro tetricis quibus usque stimulis

Peragitatur aevum

Cuncta per omnia quae retribuis

Sumimus benigne,

Dum miserae lepidis modo vicem

Lusibus querellae

Iam referens, age, mentis onera

In tropaea vertas

Castalidum super astra posita,

Adhibitaque pinna

Sive tuis levis irrita vadis

Obruas Amoris,

Seu male sana lubidinis alas

Vota de mamillis,

Pendula quas tibi lynx placidulis

Vnguibus corcet.

Quippe loquax penetralia mero

Sparsa tu recludis,

Cordaque mascula cuique cyathis

Facis, et ora, crebris,

Iunior aspera, domnula, nimis,

Sed magis palato

Commoda, grataque cum validior

Gliscis ipsa, cupis

Condita consule quolibet, eo

Quod places adulta.

Quis tamen, o Semeleia, tibi

Potus antefertur ?

Neque barbaricam Cererem modo, te potenter

Superante, Vbiis trucibus, rutilisque Chaucis

Pariter, fera pocula spicea, sed cicernum

Bromium quoque, sive bromon potius Lyaeum,

Batavisque remisimus, ac rabidis utrumque

Dryadum laticem, dea, gentibus : hic apud nos

Licet optima enim ambrosios frutices quotannis,

Neque tempore poma suo leviter fatigent,

Nihil istius acriculi tamen est liquoris :

Non piracia, melleis exprimenda trapetis,

Silvestris, neque flavidus qui, discordia vina,

De malis fieri suis, Maenole, solet humor

Nobis combibitur ; nothos nedum, pallida Nas,

Libemus calathis toros, herbido madefacti

Quod sucus vitiat mero, quodve gramen amarat,

Donec omphaciis carent vellicantibus ora.

Ast quidnam virides scyphos proferamus, et ante

Somnum mandragoras, quibus non opus, neque nostra

Refert dicere, flexili iam papavera loro

Plectentes ? Ita murrinae respuantur olaces

Atque absinthina, tristibus venter quae modo promi

Testis poscit inops, modo non explebile guttur,

Nec non cetera perfidis inquinata venenis –

Quisquis Anticyras velit navigare, migrante

Lymphis auspicibus dehinc cymbio proficisci

Ne vetetur eo, piae Thyiades ; titubantes

Namque cui ferula gradus fulciuntur amica,

Sileno velut ebrio, clavus quid, rogo, prodest ? –,

Verax sed gravius novos inducatur Iacchi

Ad modos suboles, io ! quo tot illa triumphe !

Musta splendidius tuis clamitantia palmis,

Immo palmitibus magis, praeeant tibi, victrix.

Iactare ideo Trifolinae

Cessent sua dona lagoenae,

Prelis neque, Caecuba stagna,

Elisa Marona Latinis

Provocet uva nostrum :

Non, Celtica vappa, apiana,

Non Massilitana Falerna,

Nec fumea pocula ; non quae

Circumflua marmore quaeque

Passa ministrat ora,

Nec, torpida vina, picata

Quae trans iuga saepe Vienna,

Vt mos, Rhodanitis, et Alpes,

Quondam, cate numine Nyseu,

Oblinere adsolebat ;

Non anteferent tibi sese

Iam dolia clara, Araris vel

Quae flumine vectat, et Hister,

Quae Tarraco mittit Hibera,

Quaeve ferunt Medulli.

Eburiatum patria,

Lenaea Casmonatium

Amoena ; Gauranis quasi

Albense clivis editum

Solum, ac Lyaeo consita

Olente laetos aggeres

Vos, arva, pampinaceis

Stipante silvis undique

Aprica rura palmite ;

Vos, o vetusta praedia,

Avidis virente pinguia

Quocumque pagis germine

Sata, atque qui Manes piis

Pro ritibus Parnassios

Adhuc verendos haud parum

Colitis, faventes vatibus

Et luce si carentibus

Vici, colonorum decus,

Penesque quos honos quoque

Manet bibendi : pensili

Cisso patri, dum me Dius

Fidius iuvet, vos Libero

Testamur esse nil opus.

Sic haec Thalia balbula

Nobis in aurem garriens

Subiecerat in Bacchiam

Quid diceremus gloriam.

Quod diximus tamen, licet

Haud infrequenter poculis

Vdi, merove fervidi –

At sobrii num ludicrum

Vnquam poema panximus ? – :

Ergo, sodales desides,

Recente nec Thyoneo

Austeriores iudices,

En cuncta, quae nuperrime

Salubrioris Barberae

Iterum diserti gratia –

Vt barb[e]rismis denique

Plerumque quos exhausimus

Denuntietur ultimum,

Fiatque finis insimul –

Multo canore lusimus,

Potius vacantes risibus

Heliconidum quam plausibus;

Neque discolorem littoris

Pharii litatum oportuit

Nobis erum, domestica

Tot tura acerro pro deo

Tam sedulo cremantibus –

Canopicam nam semitam

Reliquimus tutissimam,

Nihilominus celebribus

Tritam Camenis iam satis –,

Sed numini versabili,

Nec non amabili simul

De more confisi tuae,

O Maenadum praenobilis,

Nostraeque Pomonae viro,

Non Parthicam, immo vernulam –

Variis at illitam bene

Tamen notis – amictui

Vmeris adustis tigrida

Famulanter hanc aptavimus.

Ita inchoata, incondita,

Rudia, atque contubernii

Non infacetum candidi

Vtibilia ad solacium

Tantum licet, producimus,

Festis ut his quoque, euhoe !,

Foveare versibus, potens

Et vitium pignus quidem –

Quae prorsus ipsa Gallula

Nescimus, an Ligus magis –

Vtique non per cantharos

Modo, sed et mortalium

In ora eas per carmina,

Fidibusque laete tinnulis

Recinenda pro nobis oves.

Quibus adnuatis, oro, cava flumina, precibus,

Pluviis citata Nymphis, rapido resona sinu,

Gelidis tonantis Alpis labentia apicibus,

Quique o, iugo paterno, vel ab are potius,

Celer ac nivalis amnis, pater Eridane, ruis :

Vaga numina, ipsa ravis ita surgite fluviis,

Vada, tauricorne et aptris redimite caput, io !,

Trepidis solens opacos modo promere calamos,

Neque murmurantibus iam de fonte laticibus

Vrnis merum reclinis, pia, fundite riguum,

Geniale tam remoto Ba... cches, agite, meae,

Nostraeque, rite nomen referentia pelago.

 

 

[Prima] [Qui Simus] [Sodales] [Circuli Latini] [Nexus] [Scripta] [Conventus] [Cursus] [Graeca Antiqua] [Nuntii] [Epistolae] [Carmina] [O Celsitudo!] [Ad Papam]